亞里士多德誡弟子
Valerius Maximus, vii. 2. ext.11:
Aristoteles autem Callisthenen auditorem suum ad Alexandrum dimittens monuit cum eo aut quam rarissime aut quam iucundissime loqueretur, quo scilicet apud regias aures uel silentio tutior uel sermone esset acceptior. at ille, dum Alexandrum Persica Macedonem salutatione gaudentem obiurgat et ad Macedonicos mores inuitum reuocare beniuole perseuerat, spiritu carere iussus seram neglecti salubris consilii paenitentiam egit.
Ammianus Marcellinus, xviii. 3. 8–9:
Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum. Linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita securius pergunt.